- HIPPODAME et HIPPODAMIA
- HIPPODAME, et HIPPODAMIAfili Oenomai Regis Elidis et Pisarum, qui cum ex oraculo se a genero interemptum iri didicisset, et illa tamen a multis procis, ob formae praestantiam, expeteretur, curule certamen procis proposuit (habebat enim equos velocissimos, qui ex ventorum flatu creati erant) eâ lege ut qui vinceret, filiam haberet, victus subiret mortem. Tredecim igitur victis ac occisis, Pelops Tantali fil. visâ puellâ, eius amore protinus exarsit; Cuius nuptias assequereiur, Myrtilum eius aurigam pollicitis corrupit, sic ut ille axes infirmos, et fragiles subiunxerit, vel, ut alii volunt, obicem axi non obiecerit. Sic fracto ac dissoluto curru, Oenomaus excidit, inoriensque Myrtili caput devovit; obtestans Pelopem, utvicem suam ulcisceretur, quod et factum est. Cum enim pactum sibi perfidiae praemium a Pelope posceret, ab eo in mare deiectus est, atque hoc modo Pelops puella et regno potitus est. Ovid. Heroid. Ep. XV. Paris Helenae v. 266.Venit ut in Phrygios Hippodamia sinusPropert. l. 1. Eleg. 2. v. 19.Nec Phrygium falso traxit candore maritum,Avecta externis Hippodamia rotis.Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.